Vulgate clémentine (latin)
Esther 14:7
7coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :
Contexte de Esther 14:7
5Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. 6Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum : coluimus enim deos eorum. Justus es Domine : 8et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes, 9volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Lire Esther 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project