Vulgate clémentine (latin)

Esther 14:4

4Periculum meum in manibus meis est.

Contexte de Esther 14:4

2Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. 3Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. Periculum meum in manibus meis est. 5Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. 6Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :

Lire Esther 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project