Vulgate clémentine (latin)

Esther 14:2

2Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.

Contexte de Esther 14:2

1Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. 3Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. 4Periculum meum in manibus meis est.

Lire Esther 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project