Vulgate clémentine (latin)
Esther 11:6
6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium.
Contexte de Esther 11:6
4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. 5Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram : et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.
Lire Esther 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project