Vulgate clémentine (latin)

Esther 11:5

5Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram :

Contexte de Esther 11:5

3homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. 4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram : 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.

Lire Esther 11 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project