Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:43
43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
Contexte de Daniel 13:43
41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. 42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. 44Exaudivit autem Dominus vocem ejus. 45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project