Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:41

41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

Contexte de Daniel 13:41

39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : 40hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus. Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. 42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, 43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project