Vulgate clémentine (latin)

Baruch 6:69

69Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.

Contexte de Baruch 6:69

67Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi. 68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos. Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. 70Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati. 71A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.

Lire Baruch 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project