Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:68
68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.
Contexte de Baruch 6:68
66Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna. 67Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi. Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos. 69Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. 70Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project