Vulgate clémentine (latin)

Baruch 6:47

47Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.

Contexte de Baruch 6:47

45A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. 46Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ? Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. 48Nam cum supervenerit illis prælium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis. 49Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt ?

Lire Baruch 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project