Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:46
46Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ?
Contexte de Baruch 6:46
44Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt : quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos ? 45A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ? 47Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. 48Nam cum supervenerit illis prælium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project