Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:42
42Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum :
Contexte de Baruch 6:42
40Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui : 41quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum. Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum : 43cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. 44Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt : quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos ?
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project