Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:41
41quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum.
Contexte de Baruch 6:41
39Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ? 40Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui : quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum. 42Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum : 43cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project