Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 7:21
21singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
Contexte de 2 Maccabées 7:21
19tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. 20Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat : singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens, 22dixit ad eos : Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : 23sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
Lire 2 Maccabées 7 en entierCommentaires sur 2 Maccabées 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires