Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 7:20
20Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat :
Contexte de 2 Maccabées 7:20
18Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait : Noli frustra errare : nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis : 19tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat : 21singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens, 22dixit ad eos : Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi :
Lire 2 Maccabées 7 en entierCommentaires sur 2 Maccabées 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires