Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 6:9
9eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam.
Contexte de 2 Maccabées 6:9
7Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. 8Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent : eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam. 10Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. 11Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre.
Lire 2 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project