Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 6:7
7Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
Contexte de 2 Maccabées 6:7
5Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur. 6Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. 8Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent : 9eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam.
Lire 2 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project