Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 5:15
15Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor :
Contexte de 2 Maccabées 5:15
13Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. 14Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor : 16et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. 17Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio :
Lire 2 Maccabées 5 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project