Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 5:13

13Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.

Contexte de 2 Maccabées 5:13

11His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos : et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. 12Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. 14Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. 15Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor :

Lire 2 Maccabées 5 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project