Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 4:44

44Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.

Contexte de 2 Maccabées 4:44

42Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. 43De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. 46Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia :

Lire 2 Maccabées 4 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project