Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 4:43

43De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari.

Contexte de 2 Maccabées 4:43

41Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. 42Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. 44Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi.

Lire 2 Maccabées 4 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project