Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 4:28
28nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.
Contexte de 2 Maccabées 4:28
26Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem prælatus est Cypriis. 30Et cum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati.
Lire 2 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project