Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 4:26
26Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
Contexte de 2 Maccabées 4:26
24At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. 25Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus, 28nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.
Lire 2 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project