Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 2:9
9Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
Contexte de 2 Maccabées 2:9
7Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat : 8et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. 10Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum. 11Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
Lire 2 Maccabées 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project