Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 2:31
31Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori :
Contexte de 2 Maccabées 2:31
29Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. 30Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis. Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori : 32brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. 33Hinc ergo narrationem incipiemus : de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
Lire 2 Maccabées 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project