Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 2:30

30Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis.

Contexte de 2 Maccabées 2:30

28Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. 29Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis. 31Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori : 32brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.

Lire 2 Maccabées 2 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project