Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 15:3

3ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.

Contexte de 2 Maccabées 15:3

1Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. 2Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit : ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem : 5at ille ait : Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.

Lire 2 Maccabées 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project