Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 15:2
2Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit :
Contexte de 2 Maccabées 15:2
1Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit : 3ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem :
Lire 2 Maccabées 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project