Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 15:13
13Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum.
Contexte de 2 Maccabées 15:13
11Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. 12Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. 14Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. 15Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem :
Lire 2 Maccabées 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project