Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 15:12
12Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum.
Contexte de 2 Maccabées 15:12
10et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum prævaricationem. 11Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. 13Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. 14Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.
Lire 2 Maccabées 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project