Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 14:16

16Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.

Contexte de 2 Maccabées 14:16

14Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes. 15Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. 17Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum. 18Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.

Lire 2 Maccabées 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project