Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 11:14

14promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.

Contexte de 2 Maccabées 11:14

12universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos : promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. 15Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens : et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit. 16Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judæorum salutem.

Lire 2 Maccabées 11 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project