Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 11:12

12universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.

Contexte de 2 Maccabées 11:12

10Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum. 11Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos : universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos : 14promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.

Lire 2 Maccabées 11 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project