Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:9
9Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
Contexte de 2 Maccabées 10:9
7Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. 8Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit. 10Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala quæ in bellis gesta sunt. 11Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem.
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project