Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:7
7Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.
Contexte de 2 Maccabées 10:7
5Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. 6Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. 8Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. 9Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project