Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 27:5-9
5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
8Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
9Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
Commentaires sur 2 Chroniques 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires