Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 6:9
9Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
Contexte de 1 Maccabées 6:9
7et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. 8Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. 10Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine : 11et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !
Lire 1 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project