Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 6:7
7et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
Contexte de 1 Maccabées 6:7
5Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda : 6et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt : et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. 8Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. 9Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
Lire 1 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project