Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 13:40
40Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
Contexte de 1 Maccabées 13:40
38Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint : 39remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. 41Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël. 42Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
Lire 1 Maccabées 13 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project