Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 13:38
38Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :
Contexte de 1 Maccabées 13:38
36Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem. 37Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint : 39remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. 40Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
Lire 1 Maccabées 13 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project