Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 12:49

49Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ.

Contexte de 1 Maccabées 12:49

47Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilæam duo millia : mille autem venerunt cum eo. 48Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. 50At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. 51Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :

Lire 1 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project