Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 12:48
48Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
Contexte de 1 Maccabées 12:48
46Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. 47Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilæam duo millia : mille autem venerunt cum eo. Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. 49Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. 50At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
Lire 1 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project