Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 12:44

44Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?

Contexte de 1 Maccabées 12:44

42Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit, 43et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ? 45et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni. 46Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.

Lire 1 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project