Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 12:43

43et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.

Contexte de 1 Maccabées 12:43

41Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. 42Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit, et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. 44Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ? 45et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.

Lire 1 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project