Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 12:16
16Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
Contexte de 1 Maccabées 12:16
14Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis : 15habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. 17Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. 18Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc.
Lire 1 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project