Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 12:14
14Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis :
Contexte de 1 Maccabées 12:14
12Lætamur itaque de gloria vestra. 13Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis : 15habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 16Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
Lire 1 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project