Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 11:4
4Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
Contexte de 1 Maccabées 11:4
2Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 3Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. 5Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex. 6Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
Lire 1 Maccabées 11 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project