Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 11:2

2Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.

Contexte de 1 Maccabées 11:2

1Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas : et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 3Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. 4Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.

Lire 1 Maccabées 11 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project