Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 10:76

76Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.

Contexte de 1 Maccabées 10:76

74Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo : et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium : 75et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam. Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen. 77Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. 78Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium.

Lire 1 Maccabées 10 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project