Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 10:74

74Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo : et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium :

Contexte de 1 Maccabées 10:74

72Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua : 73et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi ? Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo : et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium : 75et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam. 76Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.

Lire 1 Maccabées 10 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project